monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 1, II.Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint.

Cassiodorus, 1, CAPUT PRIMUM.Oratio allocutoria Sozomeni [pag. 393] ad Theodosium imperatorem.

1 Aiunt antiquis principibus diligentiam studiumque fuisse ut eis amatores quidem ornamentum, purpuram atque coronam, et his similia praepararent; librorum vero habentes intentionem, circa quasdam fabulas occupati, conscriptiones agerent, quae audientium corda mulcerent: porro bella sectantes, ut sagittam opportune dirigerent, bestiam prosternerent, lanceam bene iacularentur, aut equum decenter ascenderent.
2 Praesentabant enim singuli regalibus eorum, studentes rebus illis quae forent gratissima dominanti. Alius itaque lapides pretiosos difficile compertos offerebat; alter tincturam purpuream; clariora plurimi poemata aut diversas conscriptiones insinuabant; alius bona cingula, aut optimum armorum pendebat [ed., pandebat] usum.
3 Maxima vero et imperialis putabatur huius popularis virtutis pars illa ad quam tunc amantis intentio declinabat. De pietate autem, quae est verus imperii ornatus, nulli studiose quodammodo sermo fuit. Sed tu, o potentissime Theodosi, ut complexive dicam, cunctam superasti, Deo iuvante, virtutem. Purpura siquidem et corona qua videris propter inspicientes (quia est maiestatis signum) circumdari, pietatem tibi et clementiam intrinsecus semper enutriunt. Unde conscriptores, et praefecti, ac reliqui subiectorum circa te tuosque laborant actus.
4 Disceptator autem positus iudexque librorum, non camerato eloquio caperis, aut qualibet figura furtum pateris veritatis; sed perfecte metiris utrumque, sermonem proprium aptans causae: figuram quoque dictionis, et partes, et ordinem, et congruentiam, et eloquium, et compositionem, et collectiones, et sensum, et historiam profunde discutiens.
5 Compensas autem recitantibus et tuo iudicio, et favoribus opportunis, nec non aureis imaginibus, et positione simulacrorum, et donis, et honoribus universis. Qualem vero te circa recitantes praebes, tales dudum fuerunt iudices [ed., Niv., iudices Cretes] circa dulciloquum Homerum: aut Alevadae [alii, Alevas] circa Simonidem; aut Dionysius Siciliae tyrannus circa Platonem Socratis discipulum; aut Philippus Macedo circa Theopompum historiographum; aut Severus Caesar circa Oppianum, qui metris genera piscium et naturas, captionemque narravit. Cretae siquidem mille numismata carmini compensantes Homerico, et tanquam de excellentissima largitate gloriantes, in publica statua munera conscripserunt. Alevadae autem, et Dionysius, et Philippus nequaquam animo parciores fuere Cretensibus, de superba se republica philosophiaque iactantibus; qui velociter illorum statuam imitari potuerant, nisi opere fuissent minores in munere.
6 Severus autem pro metrico poemate per versum uno aureo donans Oppianum, tantum praebuit de largitate miraculum, ut aurea carmina Oppiani hactenus apud plurimos nominentur. Haec dona fuerunt olim amantium litteras et doctrinam. Tu vero, potentissime principum, nullo priorum excellentia minor inveniris, largitatibus tuis circa dictiones exhibitis.
7 Sed mihi videris non incongrue talia facere. Nam cum omnes virtutibus eviceris, studiose ad crementum semper quae tua sunt evehis, quoniam rerum olim gestarum apud Romanos et Graecos veritatem integerrime cognovisti. Aiunt etenim te per diem quidem exerceri armis et corpore, subiectorumque negotia disceptare, iudicare simul et agere, modo seorsum, modo communiter, quae sunt agenda considerare; noctibus divinis libris incumbere.
8 Fertur autem tibi ad eorum scientiam ministrare candelabrum arte mechanica factum, et sponte fundens oleum in lucernam, ut nullus circa regalia constitutus in laboribus tuis cogatur affligi, et naturae vim faciat somno repugnans. Sic equidem clemens et mansuetus circa proximos, et maxime circa omnes existis, coelestem Regem tuum imitando patronum, cui gratum est super iustos et iniustos pluere, et solem facere oriri [Matth. V, 45]; et alia simul invidia recedente largiri. Per multam vero doctrinam audio te etiam lapidum scire naturas potestatesque radicum, effectusque curarum non minus Salomone David filio; magis autem potior es virtutibus.
9 Ille siquidem factus libidinis servus, pietatem non custodivit ad terminum, quae illi causa fuerat bonorum et sapientiae. Tu vero, o potentissime, negligentiae obiiciens rationem, videris non solum hominibus iuste, sed etiam corporis et animae passionibus imperare. Si autem oportet et hoc dici, audio te etiam totius cibi vel poculi desideria superare; et neque poma dulcia, neque aliud quidquam speciosum appetere, nisi quantum ad tactum convenit, et solummodo sapori congruerit; primo tamen benedicere omnium Creatorem.
10 Sitim vero, aestum et frigus ferre consuetus, quotidianis exercitationibus iam ipsam continentiae putaris habere naturam. Dudum siquidem in Ponto civitatem Heracleam ab Hercule nominatam videre festinans, et laborantem longo tempore sublevare [Ms. Lyr., exercitum sublevare], in aestatis ardore per Bithyniam faciebas iter.
11 Sole vero circa diem medium vehementer urente, videns te quidam iter agentium sudore multo simul et pulvere squalentem, quasi praestaturus occurrens, obtulit tibi poculum valde perspicuum, et velut radiis emicantem, suavissimum quemdam in eum potum mittens, et aqua perfundens frigida. Tu vero, o potentissime, sumens, laudasti quidem pro sua magnanimitate virum, et largitate principali post paululum cumulasti; sed cunctis militibus ad illius poculi claritatem nimis inhiantibus, et beatificantibus qui esset bibiturus eum, rursus ei poculum reddidisti, praecipiens ut quo vellet uteretur eo.
12 Unde mihi iuste videtur tuis virtutibus superatum etiam Alexandrum, de quo narratur ab eis qui opera illius admirantur, quia ei, dum per inaquosa loca properaret cum Macedonibus, diligens quidam miles aquam inveniens, hausit et obtulit ei; ille vero non bibit, sed corpus infudit. Ut ergo absolute dicatur, omnium priorum principum principiorem, si dici fas est, te vocare debemus secundum Homerum.
13 Alios etenim reges nihil dignum habuisse comperimus; alios autem ornasse una aut duabus rebus imperium. Tu autem, o serenissime, omnes simul virtutes amplectens, universos dignosceris evicisse pietate, clementia, fortitudine, castitate, iustitia, largitate, atque magnanimitate dignitati imperiali conveniente. Sine sanguine autem et purum a caede, super omnium priscorum, tuum cuncti gloriantur imperium.
14 Res studiosas cum delectatione subiectos praecipis edoceri; favoremque et reverentiam circa tuum amorem et communem utilitatem cunctis ostendere. Quapropter omnium horum causa necessarium videtur mihi ecclesiasticam historiam conscribenti, te primitus alloqui. Cui namque potius hoc ascribam, multorum ac venerabilium virtutes utique narraturus, et ea quae circa catholicam Ecclesiam provenerunt, vel per quantas ipsa transiens tempestates, ad tuos parentumque tuorum portus accesserit?
15 Age nunc omnia sciens, omnemque virtutem habens, et praecipue pietatem, quam principem esse sapientiae sermo divinus docet. Suscipe a me hanc scripturam, et libenter examina; tuaeque integritatis adiectiones et detractiones adhibens, tuis laboribus eam purga. Indubitanter enim quodcunque tibi placuerit, utile legentibus clarumque videbitur; nec quilibet reprehendet quod tu quoque probaveris.
16 Procedit autem mea conscriptio a tertio consulatu Crispi et Constantini Caesarum usque ad septimum decimum tuum [Id est, ab anno Ch. 323 usque ad 439.]; visumque est mihi bene se habere in novem decisiones opus omne divisere. Continebit autem primus et secundus tomus ea quae sub principe Constantino Ecclesiae provenerunt. Tertius autem et quartus quae sub eius filiis.
17 Quintus et sextus quae sub Iuliano consobrino filiorum maximi Constantini, et Ioviniano, nec non Valentiniano et Valente gesta noscuntur. Septimus et octavus nobis aperiet tomus quae sub Gratiano et Valentiniano fratribus acta sunt usque ad tempora imperii iucundissimi avi tui Theodosii: quando scilicet vester, clementissime principum, sacratissimus pater Arcadius paterno succedens imperio, una cum piissimo patruo tuo Honorio Romanum orbem gubernare sortitus est.
18 Nonum vero librum Christiano ac venerabili vestro apici dedicavi, quem Deus sempiterne custodiat magnanimitate incovertibili hostibus praevalentem, et habentem sub pedibus universos, et ad filiorum filios pium imperium dirigentem, annuente Christo, cum quo et Deo Patri gloria una cum sancto Spiritu in saecula saeculorum, Amen.
Cassiodorus HOME

bav824.7 bnf1603.4

>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 1, II.Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15 > 34 > bnf9389.43 > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik